logo

Collocazione: S.150

Riproduzioni
     Microfilm n.: 0750

 Gabrieli Andrea
 Primus Liber Missarum sex vocum Andree Gabrielii Divi Marci organo Prepositi, Quarum nomina sequuntur
Missa - Quando lieta sperai.
Missa - Vexilla Regis.
Missa - Ove ch'io posi.
Missa - Pater peccavi.
Venetiis apud filios Antonij Gardani 1572 in 4° oblungo. Il solo Tenore. (A tergo del frontispizio č impressa la dedicatoria seguente):

Carolo Avstriae Archiduci Excellentissimo et Illustrissimo.
Quum has Missas, ut vocant, musicis a me notis expressas, aedere constituerim; satis aptam nactum esse occasionem putavi, ad observantiam, qua tuam Altitudinem semper colui, proferrendam, patefaciendamque; adque Principem, et defensorem parandum; cui materia, atque forma hujus operis accideret perjocunda. Cumque ad reliquas tuas virtutes excellentissimas, quibus ubicunque mirifico omnium stupore splendescis, religio addatur; Musicae ac artem ita sis assecutus, ut paucissimi; illas ipsas tibi viro Illustrissimo et Excellentissimo dicatas esse volui. Tuam igitur celsitudinem oro quam qui maxime excelse et humanissime Princeps, ad illud observantiae in te meae testimonium capiendum; quod humili ex mea fortuna potest emergere; aliud enim si per fortuna mihi liceret altius extollere; in ore omnium, in oculis omnium positum esset altissime. Hac tamen consolatione sustentor, quod si mea elucubratio est per se indigna tanti Principis defensione et claritate: auxilio forsitan materiae (ad spiritum nanque pertinet) cum digna videbitur; tum sibi acciderit jocundissima. Hic finem scribendi faciam; humiliterque tuae me Celsitudini commendabo: Deum atque Opt. Max. rogabo, te omnibus ab iis rebus, in quibus sita felicitas est, esse paratum perpetuo elargiatur.
Humillimus et amantissimus Servus ANDREAS GABRIELIUS.
Una messa a sei voci in partitura del Gabrieli trovasi a pag. 525 del Selectus novus missarum editarum a Carolo Proske. Ratisbonae, 1855-61. E' quella col titolo Pater peccavi.

Nomi: Gabrieli, Andrea.   
Editori: Gardano, Antonio, figli.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 73  RISM A/I : G-0053          
 
ID: 3596     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna