logo

Collocazione: S.296

 Kerle (De) Jacobus
 Sex misse suavissimis modulationibus referte partim quatuor partim quinque vocibus concinendae. Authore Jacobo de Kerle Flandro Iprensi. Illustrissimi ac Reuerendissimi Cardinalis Augustani Musicarum modulaminum compositore celeberrimo. Liber Primus. Cum Gratia et Priuilegio. - Uenetiis apud Antonium Gardanum. 1562. in fol. massimo. Il volume comincia con due carte non numerate pel frontespizio e per la dedicatoria, poi seguono carte lxxvii. numerate alla romana. (Nel retto della seconda carta havvi la seguente dedica):

Serenissimo et Illustrissimo Principi Alberto Bavariae Duci Jacobus de Kerle. S. P. D.
Ut omnis generis virtutibus & ornatissima est & commendatissima Celtitudo Vestra, sic ob hanc imprimis ut quae Viro Magnate & Principe sane dignissima est, celebris sit apud omnes C. Vestra, quod omnes peraeque licet precipue autem eos benigne excipiat & complectatur, qui divino huic vocumi concentui student & innituntur. Itaque cum praeter hanc & aliae multae sint intercedentis amicitiae inter C. Vestram & Reverendissimum Dominum meum Cardinalem Augustanum causae, propter quas ego musicam istam meam ad manus C. Vestrae pervenire ex animo desidero. Ideo hoc quicquid est operis C. Vestrae dedicatum, ea (unice rogo) solita bonitate excipiat, qua ab Auctore, non ambitione, sed C. Vestrae pietate ducto proficiscitur. Et quamvis non me lateat Excellentissima quaque C.Vestram abundare musica, quinimmo preclaris etiam compositoribus, tamen cum diversitas quandoque, cui si non exquisita illa modica & simplex, saltem inest suavitas, delectet, ego confisus humanitati & aequitati C. Vestrae & me & hoc tenuis ingenij mei opus, qualecunque tandem iuditio C. Vestrae futurum sit, humillime offero & commendo. Romae XXV. Aprilis Anno M.D.L.XII.
A tergo dell'ultima carta é impressa la seguente:
TABULA
Misse cum quatuor vocibus.
Missa de Beata, virgine ... II
Missa Ut re mi fa sol la ... XV
Missa Regina Celi vocibus paribus ... XXV
Missa pro defunctis ... XXXIIII
Misse cum quinque uocibus.
Missa Lauda Sion Saluatorem XLVII
Missa Surrexit Pastor Bonus LX

Nomi: Kerle, Jacobus de.   
Editori: Gardano, Antonio.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 89  RISM A/I : K-0446          
Antiche collocazioni: 1133 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 3730     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna