logo

Collocazione: AA.155
Unitā: 5

Riproduzioni
 Digitale:  Museo internazionale e biblioteca della musica 
 München, Bayerische Staatsbibliothek 

 Lappi Pietro, fiorentino
 Missarum quae octo, novemque vocibus decantantur. Petro Lappo Florentino auctore in Sacro Gratiarum Templo Brixiae Musicarum Magistro. Liber secundus. - Venetiis, apud Alexandrum Raverium 1608. - in 4°. Canto e Basso primo coro, Canto e Basso secondo coro, e parte dell'Organo in foglio. (A tergo del frontispizio č impressa la dedicatoria qui appresso):

Illustriss. ac Rever.mo D. D. Carolo de Comitibus S. R. Eccl. Cardinali Amplissimo, ac Protectori Congreg. Fesulanae Vigilantiss.
Musices, quale tandem illud sit, specimen, Carole Protector amplissime, quod intra haec qualitercunque exculpta mei pectoris spatia natum est, & absolutum, in lucem nunc prodiens; committere minime debui, ut cum alio nomine appareret, quam tuo, nec pati, ut qui tibi uni sub cujus amplissimo patrocinio vitam convivimus, ac beneficiis multo maxime devinctos agnoscimus, summo jure debetur, minimeque potest sine maxima et apertissima injuria denegari, hunc effaeti prope soli fructum, et inutilis quasi prorsus ad frugem, alius quam tu ipse decerpat. Quod equidem ilio ipso jam die mihi faciendum decreveram, quo Beatiss. Pontifex Paulus V. ac Pater Optimus nostrae huic Fesulanae Familiae, numine suffragante divino, Patronum te sufficere, ac Protectorem, eamque tuo felicissimo patrocinio committere sibi placuit. quare ipse mihi gaudeo vehernenter, hasce me tenues ingenij mei quasi alas, ut Daedalus olim alarum suarum Remigium in Apollinis templo dedicasse dicitur, in nostri Principis amantissimi nomine quasi quodam in sacrosanto templo consecrasse. Accipe igitur Card. Ampliss. fronte hilari quod tibi jamdiu destinatum licet exile munusculum pro tuis meritis, ac mea erga te observantia, modo tandem exhibeo; eo scilicet grato pectore, quo decet filios tibi subditos trahere; cum ea sit virorum principum conditio praestantissima, ut arridentes oblatis, conferre potius, quam accipere benelicia censeantur. Vale, diuque felix ad communem felicitatem feliciter vive. Brixiae Calend. Septembris 1608.
Illustriss. ac Reverendiss. Dominationis tuae
Deditissimus Servus
F. PETRUS LAPPUS Florentinus
{Noi possediamo di quest'opera la sola parte} dell' Organo in foglio, senza dedicatoria, e col seguente titolo: Partitura per l' Organo dlle (sic) Messe ad otto, et nove voci di Pietro Lappi Fiorentino Maestro della Musica Nella Chiesa delle Gratie, in Brescia. Libro secondo. In Venezia Appresso Alessandro Raverii. 1608.

Nomi: Lappi, Pietro.   
Editori: Raverii, Alessandro.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 90  RISM A/I : L-0683          
 
ID: 3741     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna