logo

Collocazione: T.295

Riproduzioni
 Digitale:  Museo internazionale e biblioteca della musica 
     Microfilm n.: 2319

 Palestrina (Da) Gio. Pier Luigi
 Joannis Petri Aloysi Praenestini Missarum liber secundus. Cum gratia et priuilegio. (E in fine): Romae Apud Haeredes Valerii & Aloysii Doricorum fratrum Brixiensium. Anno Domini. 1567. - in foglio grande. Non v'ha numerazione di pagina, ma il Registro da A a R di sei carte ognuna, fuori della R che di quattro. Sono carte 100, l'ultima delle quali bianca. (A tergo del frontespizio impressa la seguente dedicatoria):

Philippo Austriaco Regi Catholico et Invicto Jo Petrus Aloysius Praenestinus.
Cum Musicae artis utilitas, et voluptas divinum praeter coeteras humanas disciplinas sit beneficium, & sacrorum vuluminum vetustate atque auctoritate in primis comprobata, receptaque intelligatur, merito ejus usus ad res sacras, & divinas praecipue traducendus videtur. Quapropter ego, qui tot annos in hac arte (si alieno magis, quam meo iudicio de me acquiescere debeo) non omnino infaeliciter versatus essem, faciendum mihi putavi, ut gravissimorum, & religiosissimorum hominum secutus consilium, ad rem in christiana religione omnium maximam & divinissimam, hoc est sanctissimum Missae sacrificium novo modorurn genere decorandum, omne meum studium, operam, industriamque conferrem. Elaboravi ergo, quanta maxima potui, cura, has Missas ad Dei Opt. Max. cultum cohonestandum, a quo mihi munus hoc et beneficium, quantumcunque est, tributum & impartitum agnosco. Atque hos ingenii mei conatus, non quidem primos, sed tamen foeliciores (ut spero) tuae Maiestati potissimum dicandos existimavi, quae & a Fide Catholica haereditarium cognomen accepit & Orthodoxae religionis integritatem studiosissime tuetur, & rerum sacrarum, divinique sacrificii cultum excellentium Musicorum opera ministerioque amplificat, & exornat. Accipe itaque Rex potentissime, ac religfosissime hos conatus, meae perpetuae erga tuam Majestatem observantiae testes, & accipe ea animi tui magnitudine plane regia, qua tenuiorum munera consuevisti. Qui sane conatus, si placuerint, amplissimum fructum putabo, tuae Majestatis iudicio satisfecisse: si displicuerint animum nihilominus meum & studium gratum magnanimo, atque optimo Regi fore non dubito, quem Deus regnorum dator, honorumque distributor salvum et incolumem Reipub. Christianae quam diutissime servet, ac honestissimorum votorum compotem faciat. Vale, singulare Christiani nominis decus, ac propugnaculum .
Segue nel retto della seconda carta: Index Missarum (Quatuor vocem). Missa De Beata Uirgine. Missa Inuiolata. Missa sine nomine. Missa Ad fugam. (Quinque modem) Missa Aspice domine missa Saluum me fac. (Sex vocum) Missa Papae Marcelli.
Di questa prima edizione parla il Baini, T. I, pag. 280.

Nomi: Palestrina, Giovanni Pierluigi da.   
Editori: Dorico, Valerio, eredi e Luigi Dorico, eredi.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 118  RISM A/I : P-0660          
Antiche collocazioni: 1131 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 4056      Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2015 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna