logo

Collocazione: S.191
Unitŕ: 5

 Gastoldi Gio. Giacomo da Caravaggio
 Vespertina omnium Solemnitatum Psalmodia quinis vocibus decantanda. Jo: Jacobi Gastoldi in Ecclesia Ducali Inclitae vrbis Mantuae Musices Praefecti. Liber Secundus. Nunc primum in lucem editus. - Venetiis Apud Ricciardum Amadinum. 1602. - in 4°. Cantus, Tenor, Altus, Bassus, et Quintus. In tutto opuscoli cinque. (A tergo del frontispizio avvi la dedicatoria che segue):

Illustrissimo atq; Excellentiss. Principi, ac Domino, D. Ferdinando Gonzagae Baruli Priori Domino suo colendissimo. Cum nuperrime decreuissem (vt soleo semper pro virili) ex priuatis meis lucubrationibus aliquid in commune proferre; & secundam (post primam jam editam) Psalmorum Vespertinorum quinis vocibus compactam seriem prae manibus haberem, reliquum erat, vt de Patrono consulerem, non qui me certe, measque huiusmodi vigilias plus tueretur, vel longius mea studia promoueret, vel magis existimationem meam foueret, vel commoda magnificentius augeret, vel artes has ipsas liberales maiori conatu proueheret, quam quod Excellentiae V. Serenissimus Pater, & Dominus meus clementiss. reipsa quotidie peragat; id enim esset & ingrati prorsus, & vecordis animi specimen; verum vt eadem fidelia (quod aiunt) duos parietes dealbarem, meq; Celsitudinibus Vestris adeo obstrictum exili hac de paupere penu deprompta nunc aliqua ex parte exoluerem, sine nodum potius aliquantulum relaxarem; dum ex antiqua seruitute Serenissimo Parenti, atq; ex noua Excellentissimo filio me vsq; ad aram iampridem deuotum etiamnum hoc qualicunq; argumento denuo deuouisse profiterer. Quod quidem omnibus hinc testatum velim. Interimq; Excellentiam V. vt ea de re, aut ob illam, qua est in caeteros humanitate, aut demum ejusdem psalmodiae intuitu, quae quidem ad Ecclesiae cultum, & ad Dei laudem omnino pertinet, quibus Ipsa Eccell. V. tantopere inhiat, eandemi ne aspernetur etiam, atq; etiam rogo, meque humiliter eius benignitati commendatum facio.
Excellentiae Vestrae Deuotissimus seruus
JO: JACOBUS GASTOLDUS.
Da questa dedicatoria apprendiamo come fosse ben trattato l'autore dai Duchi di Mantova, e la lunga servitů da lui prestata per lo innanzi a quella dinastia dei Gonzaga.

Nomi: Gastoldi, Giovanni Giacomo.   
Editori: Amadino, Ricciardo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 229-230  RISM A/I : G-0501/GG-0501          
Antiche collocazioni: 114-5 (inventario Barbieri, primo quarto sec. XIX).    0909 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 4901     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna