logo

Collocazione: S.290
Unitā: 4

Riproduzioni
 Digitale:  Museo internazionale e biblioteca della musica 
     Microfilm n.: 5972

 Jachet di Mantova
 Jachet suavissimi olim Musici Reverendissimi Cardin. Mantuae Himni Vesperarum totius anni secundum Romanam curiam: diligentissime recogniti, et non amplius in luce positi. Cum quatuor et quinque vocibus. - Venetiis 1566. Apud Hieronymum Scotum. {Basso (completata poi l'opera colle parti ottenute da S.P.)}. (A tergo del frontespizio cosė si legge):

R.mo Domino Georgio Cornelio Episcopo Tarvisino semper osservandissimo.
Pervenerat sane Praesul praeclarissime, ad manus nostras celeberrimi Musici Jacheti praeclarum Musices opus, quod quidem cum passim totum mentis scateret ita ut jamdiu squalore ipsius suo ejus auctorem penitus respuere videretur. Ne itaque tanti viri opera simul et industria (ut aiunt) periret, laboravi profecto, ut suo restitueretur nitori, atque tenebris quodammodo ad lucem revocaretur: indignum quippe videbatur, tam honestum laborem tamdiu in obscuro latere. Quod equidem opus, Antistes ornatissime, cum inde cunctis clarescere maxime optaverim, comodius id fieri existimavi, si tuarum praeclarissimarum virtutum splendori adjungeretur: quandoquidem (ut clamat tota Philosophorum scola) nil tam augeri conspiciatur quam a sibi consimili: cum vel maxime alterum ab altero adjuvetur; roburque concipiat. Quamobrem rectius id laboris tuo nomini consecrandum decrevi, tum ut tua luce, sua magis ac magis splendeat universis: tum vel maxime ut tuo sufultum praesidio fortius malevolorum latratibus obsistat. Accipe igitur digniss. Praesul hilari fronte id (quantulumcunque sit) munusculi, tua quidem praestantia dignum, quo animum gravioribus interdum fessum studiis libenter demulcere queas: quod enim caret alterna requie (ut inquit prudentiss. Vates) durabile non est. Quare, si id xenioli tibi gratum fore intellexero, longe majora tibi dicare minime verebor. Vale virtutum decu, et ornamentum.
Datum Venetiis 1566. Idibus Maij.
F. MARCUS Forojuliensis ordinis D. Sebastiani Venetiarum.

Nomi: Jachet de Mantua.   
Editori: Scotto, Girolamo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 244  RISM A/I : J-0022          
 
ID: 4979     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna