logo

Collocazione: CC.114

 Vitali Filippo, fiorentino
 Psalmi al vesperas quinque vocibus cum Basso ad Organum si placet. Authore Philippo Vitalis Capellae Pontificiae Musico. - Romae, apud Vincentium Blancum 1641. Superiorum permissu. - in 4°. Alto, Tenore, Basso, Quinto e Organo {Tutte queste parti sono inservibili perché logore, tarlate e mancanti}. (A tergo del frantespizio leggesi la seguente dedicatoria):

Christianissimo Ludovico XIII. Galliae et Navarrae Regi, Justo, Pio, Victori.
De numero canentium, Regem mihi Cytharedum eundemque sibi justitia, et fortitudine non dissimilem, eligere opus fuit, qui tibi apposite ubique gentium jam semper victori, gratulabundus in reditu occurreret. David ipse est, cui si plausum cecinere Virgines quia vicit decem millia vel ipsum tibi gratulari par erat, qui decies centana millia in dies vincis. Regius nimurum vates futurum videt, ut victoriarum locum secum olim communem habeas, et perinde ac ille in Philistinis, qui hodie Palestini sunt, Gigantem Thraciae fundas, et humani Vindicis tumulo recuperato, Regiam Davidis, Barbaris prophanatam in Dominam sanctamque restituas. Habes quippe in custodiam tuae ditionis pupillas vigiles Armandum, et Antonium, qui liberalitate et clementia in omnes, tum complexit, praesidioque sapientium sapientissimi ipsi, tum providentia, et majestate quadam in rebus gerendis, tibi sibique conciliant animos, orbemque prope devinciunt universum. Et jam, ideo Europae regna, quae in amicitiam, quae in ditionem tibi cedere assentit Deus, ut nil a tergo relinquens quod pertimescas, eo denique impavidus solvas; ubi Asia velut in Isthmo conjungitur Africae, ut quasi utraque manu geminatum hinc inde Orbis partem apprehendens, imperio tuo, et Reipublicae Christianae adjungas. Ita plane cum bonis omnibus in calce subscribo; Tu vale Regum maxime, et vaticinium tanti tryumphi a Regio Vate in sacris concentibus habe.
Majestati Tuae Humilissimus, et Devotissimus Servus PHILIPPUS VITALIUS.

Nomi: Vitali, Filippo.   
Editori: Blanco, Vincenzo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 328-329  RISM A/I : V-2124          
 
ID: 5741     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna