logo

Collocazione: U.284
Unitą: 8

Riproduzioni
 Digitale:  Kassel, Landesbibliothek und Murhardsche Bibliothek der Stadt Kassel 
 München, Bayerische Staatsbibliothek       Facsimile: Becker.V-1005      Microfilm n.: 2434

 Vecchi Orazio
 Motecta Horatii Vecchii Mutinensis Canonicus Corigiensis Quaternis, Quinis, Senis, & octonis Vocibus. Nunc Primum in lucem aedita. Serenissimo Principi Guglielmo, Palatino, Rheni Comiti, & vtriusque Bauariae Duci & Dicata. Cum Privilegio. - Venetijs Apud Angelum Gardanum. 1590. - in 4°. Cantus, Tenor, Altus, Bassus, Quintus, Sextus, Septimus, et Octavus. In tutto opuscoli otto. (A tergo del frontespizio avvi la seguente dedicatoria):

Cum nemini Serenissime Princeps in toto terrarum orbe obscurum sit, te non solum veterem maiorum tuorum de omnibus in vario scientiarum genere excellentibus viris benemerendi consuetudinem constantissime retinere, praesertim vero de ijs, qui se musicae studio dediderunt, qua mirifice ipse delectaris verum etiam augere, quotidieq; nouum ln tuam Familiam decus inferre, ingeniis fauendo, & nullum commodum nullumq; ornamentum doctis hominibus deesse patiendo: vnde fit, vt concursus ad te tanquam ad nouum Mecoenatem quotidie fiant doctissimorum virorum. & eorum maxime, qui in musicae methodo magnopere excellunt: ego quoque commotus fama laudum tuarum, cum saepenumero egregios viros omnia de te summa praedicantes audiuerim, te prorsus incredibili studio obseruare coepi. Quam quidem obseruantiam nulla vnquam apud me deleuit obliuio, sed ipsa die potius aucta est, & ad summum perducta. Itaque cum nihil mihi posset iucundius contingere, quam ut, haec ad te obseruandum animi mei propensio aliqua non vulgari ratione tibi innotesceret, omnem mentem in hoc fixi & locaui, ut aliquam occasionem invenirem, quae meae voluntati responderet. Quod cum a fortuna adhuc mihi denegatum esset, statui aliquam per me ipsum excogitare. Cum igitur labores meos, quod ad Ecclesiam, primos, edere decreuerim, hos tibi, optime Princeps, dicandos esse duxi, quare nunc proposito Illustri tuo, venerabilique omnibus nomini in manus hominum trado. Quibus quidem vigilijs meis fore confido, vt me, quae tua est humanitas, in eorum numero, qui sub tua clientela sunt, esse sustineas, tunc enim tibi potero quam meus animus sit ad te unum praecipuč venerandum colendumq; addictus, facilius demonstrare. Praeterea vt eruditos illos viros, qui apud te sunt, cuius hominum generis semper domus tua referta fuit, de facie notos (virtutum notitiam non desidero, virtutes enim eorum omnibus iam patent) habere mihi contingat. Quae omnia si consequar, sanč non exiguos huius mei munusculi fructus retulisse existimabo. Quod quidem paruum est, neq; amplitudine tua dignum: sed velim spectes animi magnitudinem, non rei tenuitatem, quae tamen tua praestanti humanitate subleuabitur. HORATIUS VECCHIUS Humilimus Seruus.
Le segnature dei quaderni portano impresso: Mottecta Horatij Vecchij Lib. I.
Dalla soprascritta lettera ricavasi che questi mottetti furono il primo lavoro di musica sacra dato in luce dal Vecchi, e che per essi agognava di far noto il suo valore ai celebri musicisti che ornavano la corte del Duca di Baviera. Cosģ mi pare doversi interpretare quell' ut eruditos viros qui apud te sunt, de facie notos habere mihi contingat.

Nomi: Vecchi, Orazio.   
Editori: Gardano, Angelo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, pp. 507-508  RISM A/I : V-1005          
Antiche collocazioni: 139-3 (inventario Barbieri, primo quarto sec. XIX).    0918 (catalogo Sarti, circa 1840)  
ID: 6758      Segnalazioni (errori nella scheda, suggerimenti bibliografici ecc.)


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna