logo

Collocazione: V.18
Unitā: 3

Riproduzioni
     Microfilm n.: 5727

 Zacchini Giulio
 Julii Zacchini Divi Georgii Maioris Organistae Motecta Quatuor Vocum Nouiter in Lucem Edita. - Venetiis Apud filios Antonij Gardani. 1572. - in 4° obl. Canto, Tenore, e Alto. (A tergo del frontispizio vedesi impressa la dedicatoria seguente):

Invictissimo Carolo Austriae Archiduci, Burgundiae Duci, & Stiriae, Carinthiae, Carniole, & Vitembergae, & Comiti Tiroli, & Goritiae, D. Suo Clementiss.
Antonius Maresius Amitinus Frater meus, idem tuus Illustrissime Princeps Tergesti Questor, qui jam inde ab adolescentia Austriam Sacrosanctam atque Augustam Domum summa fide & observantia quanta maxima coluit, mihi author fuit, ut sub Illustrissimi tui nominis, tamquam unius omnium liberalissimi Maecenatis, & patroni tutela, hi qualescumquesunt, modi, quos domi compressos continebam, ederentur. Id vero mihi conjuctissimi hominis consilium, non ob id modo probatum fuit, quod principi viro, qui eximius omnium nobilissimarum scientiarum, atque artium cultor est, & fautor, labores nostros dicaremus, sed quod sub illius etiam nomine lucubrationes nostrae emitterentur, cui in terris homines cultum, quem clientes suo Domino tenentur, Diis proximum debent. Quamobrem tu quidem nunc princeps Illustrissime has ingenii mei primitias hilari fronte accipies: futurum sperans, ut majora propediem monumenta dicaturi simus, si haec qualiacumque sunt, tibi grata atque accepta fuisse intelligemus. Vale Musarum columem, & decus.
Venetiis Kal. Junij. 1572. Humilliss. Seruus JULIUS ZACCHINUS.

Nomi: Zacchini, Giulio.   
Editori: Gardano, Antonio, figli.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 515  RISM A/I : Z-0003*          
 
ID: 6801     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna